monumenta.ch > Plinius > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 108
{XXIV} squamae est alterum genus suptilius, ex summa scilicet lanugine decussum, quod vocant stomoma. Atque haec omnia medici - quod pace eorum dixisse liceat - ignorant. parent nominibus: in tantum a conficiendis medicaminibus absunt, quod esse proprium medicinae solebat. nunc quotiens incidere in libellos, componere ex iis componere ex iis volentes aliqua, hoc est inpendio miserorum experiri commentaria, credunt Seplasiae omnia fraudibus corrumpenti. iam quidem facta emplastra et collyria mercantur, tabesque mercium aut fraus Seplasiae sic excitetur!